17.8.17

Ignoscat lector

Versus repeto ut alios addam dum exspecto.

Dulcis odor nondum me linquit nec tua clara,
   persistens acies, risus adest animo.
Arcanis oculis præbes mysteria, terras
   ignotas: sic quæ mente tua latitant.
Natum gignere vis, ego amorem non tibi celo:
   Quin hunc sermonem pergimus ast alibi?
Pendere verba videbaris mea, perspicis alte;
   quod verum dixi, hoc ideo timeo.
Fallere nescis, vivere tantum libera, vera,
   fingens tangere te nauseor atque alios.

16.8.17

Gemini fructus

Sublata cauda,
petaurista videtur
anisoptera.



Gemini fructus
extremo de ramulo
platani nudo.



Dulcis odor nondum me linquit nec tua clara,
   persistens acies, risus adest animo.
Arcanis oculis præbes mysteria, terras
   ignotas: sic quæ mente tua latitant.
Natum gignere vis, ego amorem non tibi celo:
   Quin hunc sermonem pergimus ast alibi?

11.8.17

Et omnia nil perditione aliud

Oscillabatur
pinus in ramo passer,
sursum deorsum.



Amoto plostello demens plorat, inermis:
   viginti nummos perdiderat vetula.



Os resipit tua basia, lectulus acer odorem,
   corpus, et omnia nil perditione aliud.

10.8.17

Ad Alexandram

Nerii movent
ramulos auræ, flores
ad Solem spectant.


Passer sub sudum
transiit ad fenestram
pipiavitque.



Amnis insulam
domibus arboreis
ardeæ spargunt.

Ex Alexandræ carmine
cui titulus est De 'domo arborea' imperfecta.

7.8.17

Varia

De homine et cuniculo

Tametsi lento
miratur cuniculus
hominis gressu.



Distichon amatorium

Solis lux te fert in mentem, lumina, noxque,
   auræ quam mulcent, arboris et sonitus.



Ad exitum Tagi

Majora amnis ubi Tagus invenit æquora tandem,
   mens desiderio pellitur ex solitis,
majorum cupida ipsa, sibique quid attamen altum
   sit non comperit aut quæ petat ipsa loca.



De 'Strelitzia reginæ' mihi primum nota







Te, 'Paradisi' miratus quod diceris 'ales,'
   primum apparitam avis per speciem celebro.

30.7.17

Anisoptera, turdus, passeres, rosa

Arcum sedilis
cum passeribus una
turdus tenebat.

         ❦

Feminarum dum coetus fruticis
ramulos agit, citat et suum mas,
passerum grex stamina jam caduca
   pulchra redornat.

         ❦

Advolat spicam,
delicata considit
anisoptera.

         ❦






















Ut tibi sit mundus quoque pulcher, lætus, amœnus;
   nunc sicut flores suaviter et valeas.

25.7.17

Ut tua conspiciam lumina


Salicaria
convolvulo fluminis
imminet florens.


E solo tollit
subitus in turbinem
caduca ventus.


Nitet in cælo
Luna vesperascenti;
Julius exit.



                                             Splendida, quæ malim dum fulgens labitur astrum,
                                                      ut tua conspiciam lumina, nil aliud.